The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 12 › Matthew 12:41

Matthew 12:41

Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. + 12.41 Viri Ninivitæ. Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis prædicavit genti incredulæ, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum prædico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, speciosa: signat gentilitatem quam Christus amavit fœdam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiæ signatur, quæ non minus per pœnitentiam peractæ insipientiæ quam per industriam discendæ sapientiæ Deo conciliatur. Duæ enim partes sunt Ecclesiæ, quæ peccare nescit, et quæ peccare desistit, pœnitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The men of Nineveh shall rise in judgment with this generation, and shall condemn it: because they repented at the preaching of Jonas; and, behold, a greater than Jonas is here.

In Context

40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. + 12.40 Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.

42Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.

Read all of Matthew 12

Cross References

Jeremiah 3:11Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. + 3.11 Justificavit animam. Justificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo Luc. 18..

Jonah 1:2Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.

Matthew 12:6Dico autem vobis, quia templo major est hic. + 12.6 Dico autem vobis. Quasi dicat: Si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spirituale non potest defendere discipulos sibi credentes?

Matthew 12:42Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.

Matthew 16:4Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. + 16.4 Signa. Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. Non dabitur ei. Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit.

Matthew 23:36Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. + 23.36 Super generationem. Quæ a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur: quasi, similes erunt in pœna sicut sunt et in culpa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 12:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 12:40Matthew 12Matthew 12:42 →