Matthew 12:46
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. + 12.46 Ecce mater ejus. RAB. Mystice. Mater et fratres populus est Judæorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariæ materteræ ejus: quæ dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judæ et Simonis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 2:11Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. + 2.11 Et intrantes domum, etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda. Puerum cum Maria matre ejus, etc. Sæpe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est: Puer natus est nobis. Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malæ suspicionis occasio daretur gentibus, quæ primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt. Adoraverunt eum. Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt. Et apertis, etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis; munera aperta, etc., usque ad vel per hæc tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.
Matthew 2:20dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. + 2.20 In terram. Non determinat in quam partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur. Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus intellexit Judæam quæ dignior pars regni erat. Defuncti. Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Judæorum occidere, ut sic cogeret Judæos mortem suam flere.
Mark 2:21Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. + 2.21 Nemo assumentum. ID. Discipulos, vestimenta vetera dicit, id est, adhuc carnales, necdum innovatos fidei firmitate, etc., usque ad vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei intus sensus novitate reformamur.
Mark 6:3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. + 6.3 Faber. BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.
Luke 2:33Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
Luke 2:51Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. + 2.51 Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. Omnia quæ de Domino, vel a Domino facta cognovit, sive quæ intellexit, sive quæ nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut, quando tempus prædicandæ seu scribendæ incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare quærentibus. Sic nos crebra factorum et dictorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus.