Matthew 12:45
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. + 12.45 Septem alios spiritus. Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores. Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiæ cum Christo destinatæ. Septem vitia, septem dæmonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiæ et intellectus, etc. Sic erit, etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judæis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quæ cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judæos vacantes præsidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero dæmonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Ægypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 12:24Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. + 12.24 In Beelzebub. Beel, id est, Baal: muscarum, ob sordes immolatitii sanguinis: deus est Accaron, quo nomine vocant principem dæmoniorum.
Matthew 21:38Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. + 21.38 Hic est hæres. Patet principes sacerdotum non per ignorantiam, sed per invidiam occidisse Jesum, cum scirent eum esse, cui dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.; unde et consulentes sibi aiebant: Si dimittimus eum sic Joan. 2., etc. Habebimus hæreditatem. Hæreditas Christi quam resurgens possedit, Ecclesia est, quam moliebantur præripere Judæi: dum fide ejus exstincta justitiam quæ ex lege est, gentibus persuadere conabantur.
Matthew 23:24Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. + 23.24 Duces cæci. Opinione religionis in minimis quæ lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna præcepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis. Excolantes. Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judæi culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quæ illi contemnunt) occiderunt.
Mark 5:9Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. + 5.9 Quod tibi nomen est? BEDA. Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum dæmones ejiciunt solent dicere: non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a dæmonibus visu, auditu, vel quolibet sensu corporis aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur. Legio mihi nomen est. ID. Significat populum gentilem innumeris idololatriæ cultibus mancipatum: cui contra, est, etc., usque ad reprobos autem plures sectæ quam linguæ dissociando confundunt.
Luke 11:26Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. + 11.26 Tunc assumit septem. Plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus, nequiores, diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur. Et fiunt novissima hominis. Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.
Luke 19:41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: