Matthew 12:48
At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? + 12.48 Quæ est mater mea? Non recusat obsequia matris, sed præfert ministeria Patris: fratres non contemnit, sed opus spirituale præfert cognationi, ut et nos carni spiritum præferamus. Unde: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Ecce mater mea, etc. Hi sunt mater mea, qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres, qui faciunt opera Patris mei. Fratres et soror credendo, mater prædicando.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he answered and said unto him that told him, Who is my mother? and who are my brethren?
In Context
49Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
Cross References
Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.
Luke 2:49Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? + 2.49 Quid est quod me quærebatis? ID. Non quod eum quasi filium quærunt vituperat, sed quis sit sibi verus Pater insinuat, et quid potius debeat ei cui est æternus Filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa Deitatis, nunc infirma præfert humanitatis. Quasi Filius Dei in templo commoratur, quasi Filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur.
John 2:3Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. + 2.3 Deficiente. Vinum deficit, ut mirabiliter vino de aqua facto, virtus latentis Deitatis appareat. AUG. Major virtus est in creatione et gubernatione cœli et terræ, etc., usque ad per quæ virtus quæ in majoribus etiam operatur, ad memoriam reducitur.