Matthew 13:34
Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: + 13.34 In parabolis ad turbas. Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Isræl, et omnia signa occulta sunt sacramenta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 13:13Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. + 13.13 Ideo in parabolis. Dicitur quod ideo excæcati sunt, et sententiæ Domini per parabolas eis occultatæ sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excævavit oculos eorum, ut non videant Joan. 11.. Ubi aperte dicit non ideo factam excæcationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excæcati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt. Videntes non vident. Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei.
John 16:25Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: + 16.25 Hæc in proverbiis. Quæ hucusque dixi quasi in proverbiis (quæ solent homines audire sed non intelligere) dixi, quia animales estis. Animalis autem qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei I Joan. 1.. Quæcunque dicuntur de incorporea et immutabili substantia, habet quasi proverbia. Sed venit hora. Qua dato Spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis (etsi non ut in futuro) Deum videatis, et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me ejusdem substantiæ intelligatis, et tunc, In nomine meo petite. Quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem, ut Deus exaudio cum Patre; unde dicit: Et non dico vobis, quoniam ego rogabo Patrem.