John 16:25
Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: + 16.25 Hæc in proverbiis. Quæ hucusque dixi quasi in proverbiis (quæ solent homines audire sed non intelligere) dixi, quia animales estis. Animalis autem qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei I Joan. 1.. Quæcunque dicuntur de incorporea et immutabili substantia, habet quasi proverbia. Sed venit hora. Qua dato Spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis (etsi non ut in futuro) Deum videatis, et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me ejusdem substantiæ intelligatis, et tunc, In nomine meo petite. Quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem, ut Deus exaudio cum Patre; unde dicit: Et non dico vobis, quoniam ego rogabo Patrem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
Cross References
Psalms 49:4Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum. 1
Proverbs 1:6Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
Matthew 13:34Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: + 13.34 In parabolis ad turbas. Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Isræl, et omnia signa occulta sunt sacramenta.
John 10:6Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. + 10.6 Illi autem non cognoverunt. Prædestinatæ oves ad tempus se nesciunt, nec vocem pastoris audiunt, sed in fine perseverant, e contra lupi ad tempus audiunt, sed in fine perseverant.
John 16:12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
John 16:28Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. + 16.28 Iterum relinquo mundum. Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.