Matthew 14:13
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. + 14.13 Quod cum audisset Jesus. Postquam apud Judæos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiæ locum, quæ ante non habebat virum. Secessit. Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandæ temeritatis. Vel secessit, ut probaret fidem credentium; unde: Et cum audissent turbæ, etc. Pedestres. Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim præmium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Cross References
Matthew 12:15Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: + 12.15 Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.
Matthew 15:32Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. + 15.32 Jesus autem. Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. Misereor turbæ. Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles pœnitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in præsentis vitæ via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto sæculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via.
Luke 9:10Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. + 9.10 Narraverunt. Narrant apostoli Domino quæ fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Et assumptis. Non otiosis, non in civitate Synagogæ, id est, sæcularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quærentibus cœlestis gratiæ alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quæ gestat figuram Ecclesiæ, et postquam apostoli ad prædicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.