bible.software › Matthew › Matthew 14 › Matthew 14:12
Matthew 14:12
Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And his disciples came, and took up the body, and buried it, and went and told Jesus.
In Context
11Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
13Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. + 14.13 Quod cum audisset Jesus. Postquam apud Judæos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiæ locum, quæ ante non habebat virum. Secessit. Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandæ temeritatis. Vel secessit, ut probaret fidem credentium; unde: Et cum audissent turbæ, etc. Pedestres. Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim præmium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.
Read all of Matthew 14
Cross References
Matthew 27:58hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
Acts 8:2Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. + 8.2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judæi timentes Deum etsi nondum Christiani.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 14:12