Luke 9:10
Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. + 9.10 Narraverunt. Narrant apostoli Domino quæ fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Et assumptis. Non otiosis, non in civitate Synagogæ, id est, sæcularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quærentibus cœlestis gratiæ alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quæ gestat figuram Ecclesiæ, et postquam apostoli ad prædicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. + 11.21 Væ tibi, etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur mysterium meum; Bethsaida domus fructuum vel venatorum. Si in Tyro, etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida præsente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea prædicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris prædicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viæ sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judææ non excedere, ne justam Pharisæis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi. Tyrus, angustia. Sidon, venatio.
Mark 2:7Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? + 2.7 Quis potest dimittere. ID. Verum dicunt: Solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani, qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent: Deum esse negare non timent.
Luke 9:10Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. + 9.10 Narraverunt. Narrant apostoli Domino quæ fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Et assumptis. Non otiosis, non in civitate Synagogæ, id est, sæcularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quærentibus cœlestis gratiæ alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quæ gestat figuram Ecclesiæ, et postquam apostoli ad prædicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.
John 1:44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. + 1.44 A Bethsaida civitate. Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreæ. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanælem.
Hebrews 13:17Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. + 13.17 Ut cum gaudio. Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus æstusque toleravit. Non expedit vobis. Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi præpositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur prælati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.