Mattheum 14:15
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. + 14.15 Vespere autem facto, etc. Recedit Jesus de Judæa, vadit in desertum, turbæ sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie, sed vespere quando sol justitiæ occubuit et finis mundi appropinquavit. Discipuli ejus. Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Mystice. Fastidiunt Judæi gentes recipi et murmurant: quorum voce utitur Isaias Isa. 40.: Ecce gentes quasi stilla situlæ. Iterum: Omnes gentes quasi non sint, sed sunt coram eo. Sed Dominus per apostolos reficere decrevit; unde subdit: Jesus autem, etc. Dimitte turbas. Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Cross References
Matthew 15:23Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. + 15.23 Qui non respondit. Non de superbia, sed ne sit contrarius sententiæ suæ: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Unde vitat calumniam Judæorum, gentium autem salus, passionis et resurrectionis tempori servatur.
Mark 8:3et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. + 8.3 Si dimisero eos. Quia conversi peccatores in præsentis vitæ via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulis dimittantur. De longe. Moraliter. Qui nihil carnalis corruptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit; qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt: et ideo de longinquo.