bible.software › Mattheum › Mattheum 14 › Mattheum 14:18
Mattheum 14:18
Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He said, Bring them hither to me.
In Context
17Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. + 14.17 Quinque panes et duos pisces. Per quinque panes et duos pisces, totum Vetus Testamentum significatur. Per quinque panes, quinque libri Moysi, qui bene hordeacei, qui cibus est jumentorum, rudibus enim aspera et grossa danda. Animalis enim homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei I Cor. 1.. Intus tamen latet medulla suavissimi sensus. Per duos pisces, prophetæ et psalmi: unde et post resurrectionem ait: Quæ scripta sunt in lege et prophetis plurimis de me Luc. 24..
19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. + 14.19 Acceptis quinque, etc. Accepit quinque panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam prædicta erant prædicavit, et opere implevit. Benedixit. Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internæ suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.
Read all of Mattheum 14
Cross References
Mark 8:6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. + 8.6 Super terram. BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quæ autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere præcipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet.
This Verse In Other Editions
Study Mattheum 14:18