The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 14 › Matthew 14:17

Matthew 14:17

Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. + 14.17 Quinque panes et duos pisces. Per quinque panes et duos pisces, totum Vetus Testamentum significatur. Per quinque panes, quinque libri Moysi, qui bene hordeacei, qui cibus est jumentorum, rudibus enim aspera et grossa danda. Animalis enim homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei I Cor. 1.. Intus tamen latet medulla suavissimi sensus. Per duos pisces, prophetæ et psalmi: unde et post resurrectionem ait: Quæ scripta sunt in lege et prophetis plurimis de me Luc. 24..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they say unto him, We have here but five loaves, and two fishes.

In Context

16Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. + 14.16 Date illis. Provocat ad dandum, ut illis se non habere testantibus notior sit magnitudo signi, ubi etiam innuit, quod per eos sunt pascenda jejuna corda.

18Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.

Read all of Matthew 14

Cross References

Numbers 11:21Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? + 11.21 Sexcenta millia peditum hujus populi sunt. AUG., quæst. 19. Quæritur utrum hoc Moses diffidendo dixerit an quærendo? etc., usque ad quando sententia Dei secuta non est quæ vindicaret, sed potius quæ doceret.

Matthew 15:33Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? + 15.33 In deserto panes. Panes prædicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere?

Mark 6:37Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. + 6.37 Date illis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda cœlestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus præmisit, quod proximum esset Pascha. Matthæus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.

Luke 9:13Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. + 9.13 Nisi forte. Nondum intellexerant apostoli fidem populi credentis non esse venalem, sed noverant nos potius esse redimendos per suas escas gratuitas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 14:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 14:16Matthew 14Matthew 14:18 →