Mark 8:6
Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. + 8.6 Super terram. BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quæ autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere præcipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 9:13Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
Matthew 15:35Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
Mark 6:39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. + 6.39 Secundum contubernia. ID. Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt.
Luke 12:37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. + 12.37 Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.
John 2:5Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
John 6:23aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.