The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 14 › Matthew 14:22

Matthew 14:22

Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. + 14.22 Et statim compulit, etc. RAB. Qui, ut ait Joannes, venturi erant ut facerent eum regem Joan. 6., qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And straightway Jesus constrained his disciples to get into a ship, and to go before him unto the other side, while he sent the multitudes away.

In Context

21Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. + 14.21 Exceptis mulieribus et parvulis. Sexus fragilis et minor ætas sunt numero indigni. Significat infirmos in fide nondum idoneos pugnæ.

23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: + 14.23 Ascendit. Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum. Vespere autem. Merito dicitur hæc tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol justitiæ se abscondisse videtur.

Read all of Matthew 14

Cross References

Matthew 13:36Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

Mark 6:45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. + 6.45 Et statim cœgit. Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Ad Bethsaidam. BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 14:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 14:21Matthew 14Matthew 14:23 →