Matthew 14:23
Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: + 14.23 Ascendit. Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum. Vespere autem. Merito dicitur hæc tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol justitiæ se abscondisse videtur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 6:6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.6 Tu autem. Hoc simpliciter intellectum, docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur præcipi, ut, inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium, carnalis sensus per quem hæc exteriora improbe se ingerunt, et turbæ phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare, si importunis cogitationibus ostium patet. Sed resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis ex intimis cordis dirigatur ad Deum. Clauso ostio. Sensibus clausis, ne turbæ phantasmatum exteriorum occurrant. Vel ostium vocat amorem vel timorem hujus sæculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore sæculi. His clausis, id est ablatis, ora. CHRYSOST. Quid ergo, inquis? in Ecclesia non oportet orare? Et valde quidem, sed cum hac voluntate ut illum unum intuearis, qui habet donandi quod petieris potestatem. Ubique enim Deus, quo aliquid facias intuitu, spectat. Patrem. Quem intus habes per fidem; unde: Apud me oratio Deo vitæ meæ Psal. 41..
Mark 6:46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. + 6.46 Abiit in montem. ID. Bene orat qui Deum orando quærit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiæ sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quæ vult potest, quia advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne.
Luke 9:28Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. + 9.28 Post hæc verba. Alii qui sex dies tantum numerant post sex ætates sæculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex sæculi ætates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quæ interim in alia vita geritur, octava ætate resurgemus. Assumpsit Petrum. Tres tantum dicit, quia multi vocati, pauci electi Matth. 20., et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, æterna merentur visione lætari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse cæteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, præpositi sive conjugati, per Jacobum pœnitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.
Acts 6:4Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. + 6.4 Nos vero, etc. De seipsis non interrogant, sed judicant.