The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 15 › Matthew 15:1

Matthew 15:1

Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes: + 15.1 Tunc accesserunt. Homines Genesar, minus docti, credunt, sed qui sapientes videntur ad pugnam veniunt. CHRYSOST. Tunc, inquit, quando scilicet innumera signa operatus est, quando, etc., usque ad ut magnam eorum malitiam ostenderet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then came to Jesus scribes and Pharisees, which were of Jerusalem, saying,

In Context

2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. + 15.2 Non enim lavant. Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.

Read all of Matthew 15

Cross References

Matthew 23:2dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.

Mark 3:22Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. + 3.22 Et Scribæ. BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, Scribæ, id est sapientes, etc. Ab Hierosolymis. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilæa et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quæ sunt civitates gentilium: et Scribæ ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judæorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribæ et seniores populi de nece ejus tractabant. Beelzebub habet. Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem dæmoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.

Luke 5:17Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. + 5.17 Et factum est. etc., ID. Ubi sedens docuerit Lucas breviandi gratia præteriit, etc., usque ad quam non nascendo, sed virtutibus illustrando suam fecerat. Et erant. AMBR. Inter cæterorum remedia debilium, convenientibus, etc., usque ad actuumque nostrorum clauda vestigia verbi cœlestis remedio reformentur.

Luke 5:30Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? + 5.30 Quare, etc. AMBR. Omnis quæstio ex lege quæ tenax justitiæ, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quæ gessit, saluti serviunt. AMBR., BEDA. Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futuræ pœnæ species præfiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno cœlorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter æmulos legis et gratiæ, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur æternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti cœlestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes: Quare cum publicanis, etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evæ: Quid utique Deus dixit: Nolite manducare ex omni ligno? Gen. 3. Hunc imitantur isti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 15:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Matthew 15Matthew 15:2 →