The Bible Software
bible.softwareMarkMark 3 › Mark 3:22

Mark 3:22

Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. + 3.22 Et Scribæ. BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, Scribæ, id est sapientes, etc. Ab Hierosolymis. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilæa et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quæ sunt civitates gentilium: et Scribæ ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judæorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribæ et seniores populi de nece ejus tractabant. Beelzebub habet. Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem dæmoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the scribes which came down from Jerusalem said, He hath Beelzebub, and by the prince of the devils casteth he out devils.

In Context

21Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. + 3.21 Et cum audissent, etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judæorum reprobatur, de quibus: In propria venit, et sui eum non receperunt Joan. 6..

23Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? + 3.23 Quomodo potest Satanas, etc. BEDA. Eligant quod volunt. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest.

Read all of Mark 3

Cross References

Matthew 9:34Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæmones. + 9.34 Pharisæi autem. In Pharisæis infidelitas Judæorum signatur.

Matthew 11:18Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. + 11.18 Venit enim. Sicut tunc ita et nunc utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cecinimus ad Christum. Hæc est summa. Generatio ista nec plorat cum Joanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente. Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et jejunium et saturitatem petitur spernunt; si jejunium placet, cur Joannes displicet? si saturitas, cur Filius hominis?

Matthew 15:1Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes: + 15.1 Tunc accesserunt. Homines Genesar, minus docti, credunt, sed qui sapientes videntur ad pugnam veniunt. CHRYSOST. Tunc, inquit, quando scilicet innumera signa operatus est, quando, etc., usque ad ut magnam eorum malitiam ostenderet.

Luke 5:17Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. + 5.17 Et factum est. etc., ID. Ubi sedens docuerit Lucas breviandi gratia præteriit, etc., usque ad quam non nascendo, sed virtutibus illustrando suam fecerat. Et erant. AMBR. Inter cæterorum remedia debilium, convenientibus, etc., usque ad actuumque nostrorum clauda vestigia verbi cœlestis remedio reformentur.

John 7:20Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere? + 7.20 Dæmonium. Quærunt occidere et, quod pejus est, dicunt eum dæmonium habere, qui dæmonia pellit.

John 8:52Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. + 8.52 Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 3:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 3:21Mark 3Mark 3:23 →