Matthew 15:2
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. + 15.2 Non enim lavant. Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:14Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: + 1.14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14 Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremæ scilicet et infimæ parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quæ intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est. Et dividant diem. BEDA, in Hexæm. Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariæ lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunæ vel stellarum splendore radiata, quæ hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato ære, qui terris proximus est, superiora tamen æris spatia semper siderum fulgore sunt lucida. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18 Solet quæri utrum hæc luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum. Et sint in signa, etc. BEDA, ibid. Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quælibet alia. Sunt ergo luminaria in signa, etc.; non quod a conditione horum tempora cœperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo.
Mark 7:2Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. + 7.2 Communibus manibus. HIERON. Immundis, vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Pharisæorum sterilis est, communio apostolorum non tota extendit palmites suos usque ad mare. Non lotis. De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditiæ inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientiæ livore intus sunt polluti.
Luke 11:38Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Colossians 2:20Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? + 2.20 Si ergo mortui. Hactenus monuit stantes ne seducerentur, nunc eos aggreditur, qui jam aliqua de lege servabant; quasi dicat: Vos videte ne seducamini, sed vos aliis dicite quare legem servatis? Elementa dicit creaturas hujus mundi. Si, inquit, cum fidem Christi accepistis, estis separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab abstinentia, et ab omni superstitione creaturarum mundi. Quid adhuc, etc. Potest accipi cum Christo ac sicut Christus.