John 15:6
Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 15:30Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. + 15.30 Non recedet de tenebris. Quia enim lucem justitiæ non quærit, de tenebris non recedit. Ramos ejus, etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis æstuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Et auferetur spiritu, quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.
Isaiah 14:19tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. + 14.19 Tu autem. Videtur fabulæ consentire, etc., usque ad reviviscet pater tuus. Quasi cadaver. ID. Multitudine peccatorum putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ Psal. 37.. Virtus suavis odoris est.
Ezekiel 15:3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas?
Ezekiel 19:12Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus: ignis comedit eam.
Matthew 7:19Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. + 7.19 Omnis arbor. Hac sententia hypocritas et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit.
Matthew 27:5Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. + 27.5 Et projectis. Sicut pœnitentia ejus fuit infructuosa, sic et hæc oblatio in templo est exsecrabilis. Et abiens. HIER. Nihil profuit Judæ egisse pœnitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur pœnitentia. Hoc est quod de eo dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum Psal. 108.: ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior.