Mattheum 15:18
Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But those things which proceed out of the mouth come forth from the heart; and they defile the man.
In Context
17Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
Cross References
Psalms 36:3Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. 1
Proverbs 10:32Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.]
Proverbs 15:28Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
Matthew 15:11Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. + 15.11 Non quod intrat. Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur.
James 3:6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. + 3.6 Universitas iniquitatis. Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Quæ maculat totum corpus. Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia constituitur in membris nostris, una est de membris nostris, nimis propinqua nobis. Inflammat rotam, etc. BED. Contaminat totum procursum vitæ temporalis, etc., usque ad per cætera membra ad effectum perducere cogit.