Matthew 15:3
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: + 15.3 Quare et vos. Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones hominum, quare arguitis discipulos, qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 7:3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? + 7.3 Quid autem vides. Ecce moderamen judicii, et præventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim præventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quæ est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiæ, simulationis et totius malitiæ rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi. Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit: et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo suæ emendationis. Salutem in eo quod temere judicant in oculo habent trabem.
Mark 7:13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
Colossians 2:23quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. + 2.23 In humilitate, etc. Non intelligitur hic illa humilitas quæ est virtus, sed sicut ex Græco intelligitur, ea qua mens sentit humilia, id est utilia et terrena, id est dejectione animæ, et sunt: Non ad parcendum corpori. Quia in illis observantiis multus labor est, qui est inanis, et non sunt: In honore Dei, cujus consilium, irritum dicitur, nec sanctorum, quorum fides destruitur et non sunt: Ad saturitatem carnis, quia multa subtrahunt. In superstitione, etc. Simulata est religio ut videantur vera quæ falsa sunt, quæ mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna; et obest corpori, cujus caput Christus: non in honore quia truncati capite Christo explentes sensum carnis. Sagina enim carnalis est sensus traditio humana, quia hoc dicit sufficere quod carnis tradit prudentia.