The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 15 › Mattheum 15:37

Mattheum 15:37

Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they did all eat, and were filled: and they took up of the broken meat that was left seven baskets full.

In Context

36Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. + 15.36 Et accipiens. Ut ostendat se congaudere de salute hominum et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus. Septem panes. Septiformi Spiritu pascit, adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo suæ vitæ vel mortis. Septem panes, Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt hordeacei, ut supra, quia hic non (ut in lege) vitale alimentum animæ figuris, quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duos pisces (ut in lege duo ungebantur, rex et sacerdos), sed pauci, id est, sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus sæculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus. BEDA. Ibi supra fenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus, etc., usque ad utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem cœlestium præceptorum mandat et præmiorum: utraque altitudinem Christi prædicat. Et quod superfuit. Altiora mysteria quæ non capit communis turba, apostoli sustollunt et implent septem sportas, id est, perfectorum corda septiformi Spiritus gratia ad intelligendum illustrata. Septem sportas. Sportæ junco et palmarum foliis solent contexi, et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitæ collocant, ne arescant, ut juncus in aqua: et palmam æternæ retributionis in corde retinent.

38Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.

Read all of Mattheum 15

Cross References

Matthew 14:20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. + 14.20 Reliquias. Secretiora quæ a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis qui per cophinos duodecim significantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis servilia opera geruntur. Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia I Cor. 1..

Matthew 16:9Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?

Mark 8:19quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 15:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 15:36Mattheum 15Mattheum 15:38 →