Mattheum 15:36
Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. + 15.36 Et accipiens. Ut ostendat se congaudere de salute hominum et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus. Septem panes. Septiformi Spiritu pascit, adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo suæ vitæ vel mortis. Septem panes, Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt hordeacei, ut supra, quia hic non (ut in lege) vitale alimentum animæ figuris, quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duos pisces (ut in lege duo ungebantur, rex et sacerdos), sed pauci, id est, sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus sæculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus. BEDA. Ibi supra fenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus, etc., usque ad utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem cœlestium præceptorum mandat et præmiorum: utraque altitudinem Christi prædicat. Et quod superfuit. Altiora mysteria quæ non capit communis turba, apostoli sustollunt et implent septem sportas, id est, perfectorum corda septiformi Spiritus gratia ad intelligendum illustrata. Septem sportas. Sportæ junco et palmarum foliis solent contexi, et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitæ collocant, ne arescant, ut juncus in aqua: et palmam æternæ retributionis in corde retinent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
Cross References
Matthew 14:19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. + 14.19 Acceptis quinque, etc. Accepit quinque panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam prædicta erant prædicavit, et opere implevit. Benedixit. Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internæ suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.
Luke 22:17Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. + 22.17 Et accepto calice. Hic calix ad vetus Pascha, cui finem imponebat, pertinet. Quo accepto gratias agit, ideo scilicet, quia vetera transierunt et nova omnia erant ventura. Gratias egit. Ostendit quid quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter flagella tulit alienæ.
Luke 24:30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. + 24.30 Fregit, etc. Quem in expositione Scripturæ non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.
John 6:23aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
Romans 14:6Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. + 14.6 Qui sapit. In suo sensu dico, ut abundans: quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem interpositum, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat. Id est ad honorem Domini, cujus omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur.
1 Timothy 4:3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. + 4.3 Quos Deus creavit. Hæc doctrina sanctorum, illa dæmoniorum.