Mattheum 15:39
Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan. + 15.39 Et dimissa turba. Hic docet quod prædicatores ministrato turbæ verbo, ipsi intra cubiculum cordis virtutum debent refici pomis. In fines. Magedan quæ alio nomine dicitur Dalmanuta, quæ est regio circa Gerasam. Et interpretatur poma vel nuntia, et significat hortum de quo dicitur: Hortus conclusus, fons signatus, ubi crescunt poma virtutum. Et ibi nuntiatur nomen Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he sent away the multitude, and took ship, and came into the coasts of Magdala,
In Context
38Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
Cross References
Matthew 14:22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. + 14.22 Et statim compulit, etc. RAB. Qui, ut ait Joannes, venturi erant ut facerent eum regem Joan. 6., qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus.