Matthew 16:1
Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. + 16.1 Et accesserunt, etc. Ut signum de cœlo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 3:7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? + 3.7 Multos Pharisæorum, etc. Hi sunt ex hæreticis Judæorum, et Pharisæi observationum et traditionum præferunt justitiam. Unde et Pharisæi, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducæi, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et pœnitentia. Progenies viperarum, etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos lædunt ut patres eorum. Vipera patrem suum occidit, sic Judæi prophetas qui erant patres eorum.
Matthew 9:11Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? + 9.11 Quare cum publicanis. Omnis quæstio, etc., usque ad et omnia quæ gessit, saluti serviunt.
Matthew 12:38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. + 12.38 Tunc responderunt. Cum Scribæ et Pharisæi verba nullatenus possent improbare, in operibus quærunt tentare, quærentes signa videre, quasi non fuerint signa quæ viderant.
Matthew 16:6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. + 16.6 A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.
Matthew 19:3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? + 19.3 Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.
Matthew 22:18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? + 22.18 Hypocritæ. Quia aliud sunt, et aliud simulant.