The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 19 › Matthew 19:3

Matthew 19:3

Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? + 19.3 Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Pharisees also came unto him, tempting him, and saying unto him, Is it lawful for a man to put away his wife for every cause?

In Context

2et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.

4Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: + 19.4 Et feminam. Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quærebatur.

Read all of Matthew 19

Cross References

Matthew 5:31Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. + 5.31 Det illi. AUG. Scripsit Moyses in Deuteronomio, quod si uxor non placet viro propter aliquam fœditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit, etc., usque ad sicut diligit inimicum, non in hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus. CHRYSOST. Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, etc., usque ad quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus.

Matthew 22:16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: + 22.16 Cum Herodianis dicentes. Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. Cum Herodianis. Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. Non est tibi cura, etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.

Mark 10:2Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. + 10.2 Pharisæi interrogabant. Magna distantia inter turbas et Pharisæos. Hæ conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthæus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. Si licet viro. BEDA. Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est.

Mark 12:15Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. + 12.15 Qui sciens versutiam. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Denarium. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Cæsaris.

John 8:6Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. + 8.6 Jesus autem inclinans se deorsum. Quid scriberet in terra, sive verba illorum, sive quid aliud, non est diffinitum, secundum quod se inclinat, et digito scribit. Docet tamen ut antequam judicium fiat, nos debere inclinare, id est, condescendere in judicio aut faciendo uti discretione.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 19:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 19:2Matthew 19Matthew 19:4 →