Mattheum 16:11
Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? + 16.11 Cavete a fermento Pharisæorum. A superstitiosa doctrina, quæ more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit hæretica dogmata, panes sunt vera doctrina.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
Cross References
Mark 4:40Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? + 4.40 Quid timidi estis? BEDA. Quasi dicat: Quid me præsente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt Marc. 16.. Et item: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam Luc. 24.? Et timuerunt. Matthæus: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est, etc. Matth. 8. Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.
Luke 12:56Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? + 12.56 Hypocritæ, etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quæ nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot sæculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum.