The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 16 › Matthew 16:22

Matthew 16:22

Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. + 16.22 Absit. Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Peter took him, and began to rebuke him, saying, Be it far from thee, Lord: this shall not be unto thee.

In Context

21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. + 16.21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.

23Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. + 16.23 Vade. Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in præsenti data. Ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves, etc. Quæ si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo. Quia non. Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quæ est voluntas Patris: sed carnaliter hæc sapis.

Read all of Matthew 16

Cross References

Matthew 16:16Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.

Mark 8:32Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. + 8.32 Et apprehendens. BEDA. Amantis affectu dicens: Absit a te, Domine. Vel ut melius in Græco habetur: Propitius esto, etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne præsentibus cæteris magistrum videatur arguere.

Acts 21:11Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. + 21.11 Hæc dicit Spiritus sanctus. BED. Prophetas veteres imitatur, qui dicere solebant: Hæc dicit Dominus Deus, quia Spiritus sanctus, æque ut Pater et Filius, Dominus et Deus est, nec eorum separari operatio potest quorum natura et voluntas una est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 16:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 16:21Matthew 16Matthew 16:23 →