Matthew 17:12
Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Cross References
Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Matthew 11:9Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. + 11.9 Plusquam propheta. BEDA. Quia angelus non natura sed officio.
Matthew 16:21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. + 16.21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.
Matthew 21:32Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. + 21.32 Joannes in via justitiæ. Joannem Judæi contemnentes, nec viam justitiæ comprehenderunt, nec de operibus malis pœnitentiam egerunt. Vos autem. GREG. Quia aperte nolebant respondere sapientiæ, in parabolis capiuntur.
Mark 9:12Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Luke 3:19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, + 3.19 Herodes. Antequam Lucas aliquid narrat de actibus Jesu, dicit Joannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum, quæ eo anno gesta sunt, quo Joannes vel captus est, vel punitus.