The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:12

Mark 9:12

Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he answered and told them, Elias verily cometh first, and restoreth all things; and how it is written of the Son of man, that he must suffer many things, and be set at nought.

In Context

11Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. + 9.11 Restituet, etc. Scilicet convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres. Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit, unde addit: Quomodo scriptum. Quasi dicat: Sicut de Christi passione prophetæ multifarie scripserunt: sic et Elias multa passurus est. Restituet ergo omnia. Primo, corda hominum illius temporis ad credendum in Christo, resistendum Antichristo. Deinde, ponet animam pro Christo.

13Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. + 9.13 Turbam magnam. HIER. Non est requies sub sole: semper occidit parvulos invidia, magnos percutiunt fulgura montes, alii discentes cum fide, alii invidentes cum fastu, ad Ecclesiam veniunt. Conquirentes. BEDA. Quid conquirant Evangelista non dicit, sed potest intelligi de hoc quæstionem motam fuisse, quare discipuli dæmoniacum qui in medio erat, non possent liberare: hoc enim ex sequentibus concipi potest.

Read all of Mark 9

Cross References

Psalms 69:1In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. + 69.1 In rememoratione. CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere. 1

Isaiah 40:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. + 40.3 Vox clamantis. ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?

Isaiah 50:6Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

Isaiah 53:1[Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? + 53.1 Quis credidit? HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.

Zechariah 11:13Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium.

Malachi 4:6Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:11Mark 9Mark 9:13 →