Matthew 17:6
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. + 17.6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem. Altiorem enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem. Timuerunt, vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when the disciples heard it, they fell on their face, and were sore afraid.
In Context
Cross References
Judges 13:20Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, + 13.20 Quod. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Quid est quod ad visionem angeli vir est timidus, mulier audax, nisi quando cœlestia nobis monstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes præsumit. Inde enim spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus qui ea quæ superna sunt prior videt, quia cum altiora secretorum cœlestium sic levata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit. AUG., quæst. 54 in Jud. Quid est quod postquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, etc., usque ad non accepturum sacrificium, sed ipsum sacrificium futurum.
1 Chronicles 21:16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
Ezekiel 43:3Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam.
Daniel 10:7Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
Acts 22:7et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? + 22.7 Saule, Saule. RAB. Quædam exemplaria habent: Saul, Saul, ut ostendatur de nomine Saulis Saulum nominatum esse.
2 Peter 1:18Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.