Matthew 17:10
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? + 17.10 Quod Eliam oporteat, etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And his disciples asked him, saying, Why then say the scribes that Elias must first come?
In Context
11At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Cross References
Matthew 11:14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. + 11.14 Et si vultis recipere. Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute, non in persona, par in vitæ severitate, mentis rigore præcedens Christi primum adventum, ut ille secundum.
Matthew 27:47Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. + 27.47 Quidam autem. Non omnes, forsitan Romani, Hebræi sermonis ignorantes proprietatem. Vel aliqui Judæi Christum minorem Elia reputantes, ut ejus auxilium deprecetur.
John 1:21Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. + 1.21 Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex.