Matthew 18:12
Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? + 18.12 Si fuerint alicui centum, etc. Dominus centum oves habuit, etc., usque ad quibus ad perfectionem unitas deest. Nonne relinquet, etc. GREG. Quia seipsum exinanivit formam servi accipiens, etc., usque ad cum tantum sit si quod male gessit damnat injustus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Cross References
1 Kings 21:17Factum est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:
Isaiah 53:6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
Ezekiel 34:6Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret.
Ezekiel 34:16Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.
Matthew 12:11Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? + 12.11 Quis erit. Competenti exemplo solvit quæstionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Levit. 23.. Id est, peccatum. Sic et in æterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.
Matthew 22:42dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. + 22.42 De Christo. Sive venit, sive futurum creditis, quem purum hominem asseritis.