bible.software › Mattheum › Mattheum 18 › Mattheum 18:11
Mattheum 18:11
Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the Son of man is come to save that which was lost.
In Context
10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. + 18.10 Videte ne contemnatis. Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.
12Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? + 18.12 Si fuerint alicui centum, etc. Dominus centum oves habuit, etc., usque ad quibus ad perfectionem unitas deest. Nonne relinquet, etc. GREG. Quia seipsum exinanivit formam servi accipiens, etc., usque ad cum tantum sit si quod male gessit damnat injustus.
Read all of Mattheum 18
Cross References
Matthew 10:6sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.
Luke 9:56Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. + 9.56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare, etc. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est charitatis plenitudo. BED. Non semper in eos qui peccant est vindicandum, etc., usque ad a quibus hoc loco ignis arcetur.
Luke 15:32epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
John 3:17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
John 12:47Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
This Verse In Other Editions
Study Mattheum 18:11