Matthew 18:13
Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. + 18.13 Gaudebit, etc. Magis Dominus gaudet de nostra reparatione (quia magis nos gaudere facit) quam de angelorum immutabilitate. Major enim Dei virtus et humilitas in nostra reparatione cognoscitur quam in nostra creatione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
Cross References
Isaiah 53:11Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.
Jeremiah 32:37Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter: + 32.37 Ecce ego congregabo. Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur. Et reducam eos ad locum istum, et habitare. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.
Zephaniah 3:17Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
Luke 15:23et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: + 15.23 Adducite vitulum. Prædicate Christum et mortem ejus insinuate, ut et corde credat, occisum imitando, et ore percipiat passionis sacramentum ad emendationem.
James 2:13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. + 2.13 Superexaltat autem. BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit.