Matthew 18:16
Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 35:30Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Deuteronomy 19:15Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. + 19.15 Non stabit testis unus. Hoc etiam historialiter servare debemus. Et contra impios vel hæreticos, cum testimoniis Scripturarum indigemus, duos testes, id est, Vetus et Novum Testamentum adhibemus, vel tres, id est, Evangelium, prophetas, apostolum, et sic stat verbum.
John 8:17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. + 8.17 Et in lege vestra scriptum est. ID. Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit.
1 Timothy 5:19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. + 5.19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum.
1 John 5:7Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. + 5.7 Quoniam tres sunt. Per hoc apparel, quod Jesus est veritas, verus Deus, verus homo. Et de utroque habemus certum testimonium, de Deitate quidem per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: de humanitate per animam, aquam, et sanguinem. Pater dedit testimonium Deitatis quando dixit: Hic est Filius meus dilectus. Ipse Filius dedit, quando in monte transfiguratus est, et potentiam Divinitatis et spem æternæ beatitudinis ostendit. Spiritus sanctus dedit, quando super baptizatum in specie columbæ requievit, vel quando ad vocationem nominis Christi corda credentium implevit.