Matthew 18:17
Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. + 18.17 Dic Ecclesiæ. Ut detestationi eum habeat, etc., usque ad damnantur humanam sententiam divina sententia corroborari. Sicut Ethnicus. Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit, etc., usque ad per furta et per perjuria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 22:15Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos:
Ezekiel 11:12et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.
Matthew 6:7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. + 6.7 Orantes autem. Sicut hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est multiloquium, a quibus et cœpit. Hi enim exercendæ linguæ magis operam dant, quam menti mundandæ: ut hoc nugatorii officii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferant, putantes quod sicut orator judicem, ita et ipsi Deum flectere queant. CHRYSOST. Si paucis orandum est, cur parabolam proposuit Lucas ad montem semper esse orandum, etc., usque ad Si quidem et Christus et Paulus jussit breves, sed crebras fieri orationes ex paucis intervallis. CASS. Utilius censent (Patres) breves quidem orationes, sed creberrimas, etc., usque ad succincta brevitate vitemus. Putant enim. Putantes quod persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur: et quod nescit, verborum ambagibus doceatur.
Matthew 21:31quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. + 21.31 Dicunt ei. In quibusdam codicibus habetur, pro primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis.
Luke 18:11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: + 18.11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.
Acts 6:1In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. + 6.1 Græcorum. RAB. Sive advenarum gentilium in civitate conversantium: sive, etc., usque ad quotidiano ministerio gravabantur. Despicerentur. ID. Ex defectu plus gravarentur.