The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 21 › Matthew 21:31

Matthew 21:31

quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. + 21.31 Dicunt ei. In quibusdam codicibus habetur, pro primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whether of them twain did the will of his father? They say unto him, The first. Jesus saith unto them, Verily I say unto you, That the publicans and the harlots go into the kingdom of God before you.

In Context

30Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:

32Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. + 21.32 Joannes in via justitiæ. Joannem Judæi contemnentes, nec viam justitiæ comprehenderunt, nec de operibus malis pœnitentiam egerunt. Vos autem. GREG. Quia aperte nolebant respondere sapientiæ, in parabolis capiuntur.

Read all of Matthew 21

Cross References

Job 15:6Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. + 15.6 Condemnabit te, etc. Aliquando vero quasi rationando comprimere volunt, unde:

Matthew 5:18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. + 5.18 Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.

Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..

Matthew 12:50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Matthew 20:16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 20.16 Sic erunt novissimi primi. AUG. Id est, Judæi de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam. Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.

Luke 7:37Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: + 7.37 In domo. In cujuscunque domo interiore cognoveris sapientiam et justitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est, ad extremam sapientiæ partem, inquire lacrymis, confitere peccata, expande capillos, id est, sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est, nihil nisi sapientiam loqueris. Attulit. Quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta. HIER. Alabastrum unguenti, id est, corpus cum fide, etc., usque ad id est, peccata Judæorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 21:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 21:30Matthew 21Matthew 21:32 →