Matthew 18:20
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. + 18.20 Si duo. Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint, ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quidquid petunt fiet. Quia si corpus vult quæ spiritus vult, tantum bonarum rerum est petitio. Ibi sum in me. Omnis sermo scilicet ad concordiam provocat et pacem quam adeo commendat, ut dicat Deum in medio esse eorum, quia pax et charitas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For where two or three are gathered together in my name, there am I in the midst of them.
In Context
Cross References
Exodus 20:24Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi. + 20.24 Altare de terra, etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur. GREG., lib. III Moral., cap. 20. Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicæ incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicæ incarnationis fide solidamus.
Zechariah 2:5Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
John 8:58Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
John 20:26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
1 Thessalonians 1:1Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. + 1.1 Argumentum Thessalonicenses sunt Macedones. Hi in Christo Jesu accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, etiam in persecutione civium suorum. Præterea, nec receperunt falsos apostolos, nec ea quæ a falsis apostolis dicebantur. Hos collaudat Apostolus, scribens eis ab Athenis, per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Silvanus et Timotheus. Nominibus illorum præscribitur salutatio, sed sensus et verba hujus epistolæ solius apostoli sunt.
Revelation 1:11dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. + 1.11 Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quæ monuit communiter mittere ecclesiæ Asiæ, per quas intelligendæ sunt omnes aliæ Ecclesiæ. Hæc communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.