Matthew 18:24
Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he had begun to reckon, one was brought unto him, which owed him ten thousand talents.
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:7Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum.
Psalms 38:4Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis. + 38.4 Concaluit cor meum intra me. AUG. Si damnabitur piger, etc., usque ad fit avarus dispensator. 1
Psalms 130:3Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] + 130.3 Speret Isræl. CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.
Luke 13:4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? + 13.4 Sicut illi decem. Isti Hierosolymitæ sicut et Galilæi non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judæos qui pœnitere noluerunt, cum suis mœnibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Græcos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judæos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quæ merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur missus, significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.
Luke 16:7Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.