The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 18 › Mattheum 18:26

Mattheum 18:26

Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The servant therefore fell down, and worshipped him, saying, Lord, have patience with me, and I will pay thee all.

In Context

25Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. + 18.25 Et uxorem. Eum non solum populum, sed etiam prælatos et subditos simul cum tota familia vel substantia eorum pro magnitudine delictorum tradidit exteris nationibus: ut quod noluerunt voto, solvant tormento. Jussit pro cupiditate et operibus quasi uxore et filiis pœnas solvere.

27Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. + 18.27 Misertus autem. Misericors Dominus non solum captivitatem Judaicam absolvit, sed etiam peccatorum omnium veniam in adventu Christi se dare promisit, si persisterent in incepto. Dimisit ei. Id est, pondere carnalium observationum absolvit, et debitum dimisit, id est priores transgressiones.

Read all of Mattheum 18

Cross References

Matthew 8:2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. + 8.2 Adorabat eum dicens: Domine. Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit. Si vis, potes me mundare. De voluntate non quasi pietatis incredulus, dubito; sed quasi meæ colluvionis conscius non præsumo.

Luke 7:43Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. + 7.43 Is cui plus. Secundum homines plus fortasse offendit, cui plus debuerit. Sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, tamen gratiam consequatur. Recte judicasti. Sua sententia Pharisæus convincitur, quia sicut phreneticus funem portat ex quo ligetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 18:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 18:25Mattheum 18Mattheum 18:27 →