The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 8 › Matthew 8:2

Matthew 8:2

et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. + 8.2 Adorabat eum dicens: Domine. Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit. Si vis, potes me mundare. De voluntate non quasi pietatis incredulus, dubito; sed quasi meæ colluvionis conscius non præsumo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, behold, there came a leper and worshipped him, saying, Lord, if thou wilt, thou canst make me clean.

In Context

1Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: + 8.1 Cum autem descendisset. Post descensionem Domini de monte, etc., usque ad ostendit post quantum temporis intervallum. Cum autem descendisset. Secundum Lucam, et in campestri loco sermonem quem jam forsitan supra habuerat ei fecisset. Secutæ sunt. Alii propter charitatem, alii propter doctrinam, alii propter admirationem et curationem.

3Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. + 8.3 Extendens. Post sermonem et miracula facit, quibus sermo apud auditores confirmatur. Tetigit. Non quia sine tactu sanare posset, sed ut indicet se non subjectum esse legi, sed Dominum legis, qui non timet contagium. Tetigit. Propter humanitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Apparet supra legem (quæ leprosum excludit) esse gratiam, quæ sanat eum; ut ait: Non veni solvere legem, sed adimplere, etc. Volo. Eo sanavit genere quo fuerat obsecratus, deinde imperat: Mundare. Ecce potestas.

Read all of Matthew 8

Cross References

Leviticus 13:44Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, + 13.44 Quicunque ergo maculatus, etc. ISID. Hæretici ab Ecclesia ejiciuntur donec purgentur. Dissutis tunicis, id est, manifestatis secretis sedere jubentur. Capite nudato, ut nuditas eorum a cunctis videatur. Ore clauso, ne ulterius impia loquantur.

Numbers 12:10nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, + 12.10 Nubes quoque recessit. ID. Et nubes recessit de tabernaculo, etc. Prius recessit nubes, etc., usque ad et appareat in nobis lepra peccati. Cumque respexisset. ORIG., ubi supra. Alia littera: Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce Maria erat leprosa. Vult in hoc ostendere, etc., usque ad ad perfectæ nativitatis instituta revocat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, etc. Gal. 4.

2 Samuel 3:39Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. + 3.39 Delicatus. Antiqui delicata dicebant diis consecrata, quæ nunc dicimus dedicata.

2 Kings 5:27Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.

2 Kings 15:5Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.

Matthew 2:11Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. + 2.11 Et intrantes domum, etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda. Puerum cum Maria matre ejus, etc. Sæpe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est: Puer natus est nobis. Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malæ suspicionis occasio daretur gentibus, quæ primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt. Adoraverunt eum. Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt. Et apertis, etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis; munera aperta, etc., usque ad vel per hæc tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 8:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 8:1Matthew 8Matthew 8:3 →