Matthew 18:5
Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And whoso shall receive one such little child in my name receiveth me.
In Context
Cross References
Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.
Mark 9:37Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. + 9.37 Respondit illi. Quia dixerat: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, me recipit, intelligit Joannes quod in nomine ejus eos non recipiant, qui non sincere ambulant; unde ait: Magister, vidimus quemdam. Quasi dicat: Hic in nomine tuo non debet suscipi. Et prohibuimus eum. Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod non habet provocandum: unde: Nolite prohibere.
Luke 9:48et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. + 9.48 Quicunque susceperit puerum. Vel simpliciter: pauperes Christi ab his qui volunt esse majores, pro ejus docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentiæ simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria. Me recipit. Qui imitatorem Christi recipit, Christum recipit, et qui imaginem Dei recipit, Deum recipit.
John 13:20Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. + 13.20 Amen, amen dico vobis. Postquam exemplo suo eos docuit humiliationem et calcanei passionem, supponit quo consoletur eos honore, quod ipse et Pater in eis recipitur.