Matthew 19:12
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. + 19.12 Sunt enim. Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscissi sunt. Tertium spirituale, qui, eum possent esse viri, propter Christum continent. Qui facti sunt. Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant castitatem. Qui potest. Vox est hortantis non jubentis, quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitiæ implere præcepta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
13Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
Cross References
Isaiah 56:3Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. + 56.3 Et non dicat. ID. Hoc contra Judæos, qui sibi tantum adventum Christi vendicabant, et alios desperare cogebant. Sed non est distinctio Judæi et Græci Rom. 10.. Eunuchus. ID. Propter regnum cœlorum, qui mortificant membra sua super terram, etc., usque ad quod de semine spiritualis operis dicitur, non prolis.
1 Corinthians 9:5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?