The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 19 › Mattheum 19:15

Mattheum 19:15

Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. + 19.15 Et cum imposuisset. Imponit manus parvulis, quando humilibus auxilium gratiæ tribuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he laid his hands on them, and departed thence.

In Context

14Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum. + 19.14 Sinite parvulos. Si sancti sunt futuri, cur vetatis venire ad patrem? Si mali, cur sententiam profertis ante culpam. Talium. Nam quales sunt modo, meum quidem est, quod honorate: quales post futuri sunt, ipsorum est, quod miseremini. Non ait istorum sed talium: ut ostendant non ætatem regnare, sed mores: et his qui similem habent innocentiam et simplicitatem, præmium promittit.

16Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? + 19.16 Et ecce unus. BED. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. HIER. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat.

Read all of Mattheum 19

Cross References

Isaiah 40:11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. + 40.11 Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.

1 Corinthians 7:14sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. + 7.14 Sanctificatus est. Quia hoc sæpe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex ejus conjunctione immunditiam patitur mulier fidelis. Alioquin. Si dimittitis, invicem nolentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi; nunc, sancti, quia de licitis conjugiis nati, et sub Creatoris veneratione nati.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 19:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 19:14Mattheum 19Mattheum 19:16 →