Matthew 19:17
Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. + 19.17 Quid me interrogas de bono? Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Serva mandata. Iste quæsierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturæ: ostendens quia ille non est bonus qui quærit de bono, sed qui facit quod bonum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:2Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. + 2.2 Non est sanctus. RAB. Præter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Ego sum qui sum Exod. 3.. Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis. Ut est Dominus. ID. Non dicit nisi Dominus: Sed nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans.
Psalms 52:1In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. + 52.1 In finem pro, etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Dixit insipiens. Ibid. Increpatio malorum. Ibid. Insipiens, omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus. 1
Ezekiel 20:11Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo vivet in eis.
Luke 10:26At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
Galatians 3:11Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. + 3.11 Justificatur apud Deum. Qui eum gratis colit, scilicet, non cupiditate appetendi aliquid ab ipso præter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est, et perfecta est.
1 John 4:8Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. + 4.8 Quoniam Deus charitas. Non differt charitas in Deo, cum justus et justitia dicatur, ut diligens et dilectio quia non transnominative a justitia dicitur justus vel diligens dilectione, quasi justitiam vel dilectionem a se distinctam habeat, sed quia est justitia et dilectio sua.