The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 19 › Matthew 19:20

Matthew 19:20

Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? + 19.20 Dicit ei adolescens. BED. Non putandus iste (ut quidam aiunt) vel Dominum tentasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit, confessus est: alioquin (ut alius Evangelista ait) non, intuitus arcana cordis ejus, diligere eum diceretur Jesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt, sed quod ibi minus est his qui perfecti volunt esse, adjungit; unde sequitur: Si vis perfectus esse. Omnia hæc. HIER. Mentitur. Si enim diligeret proximum suum sicut seipsum, opere complesset, non esset tristis cum sua pauperibus dare juberetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The young man saith unto him, All these things have I kept from my youth up: what lack I yet?

In Context

19honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.

21Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.

Read all of Matthew 19

Cross References

Mark 10:20At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. + 10.20 Magister. ID. Non putandus est voto tentantis, etc., usque ad unde addit: Vade, quæcunque habes vende, et da pauperibus Matth. 5., etc.

Luke 15:29At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. + 15.29 Ecce tot annis. HIER. Justitiam legis secutus, justitiæ Dei non est subjectus. Quæ enim major est justitia Dei quam ignoscere pœnitentibus? Mandatum tuum, etc. Quasi non sit præterire, saluti alterius invidere, vel de justitia se jactare.

Luke 18:21Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea.

Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.

Galatians 3:24Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. + 3.24 Pædagogus noster fuit in Christo Jesu. Institutione Christi: qui ideo instituit, ut sic venientes ad fidem, quasi pueri ad perfectionem justificemur. Vel in Christo, id est, in exsequendis præceptis Christi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 19:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 19:19Matthew 19Matthew 19:21 →