Matthew 2:10
Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. + 2.10 Gavisi sunt gaudio magno, etc. Gaudio gaudet, qui propter Deum (qui verum gaudium est) gaudet. Addit et magno, quo nihil est majus. Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus, alius minus gaudere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When they saw the star, they rejoiced with exceeding great joy.
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:13constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo; + 32.13 Excelsam. Palæstinam, quæ montuosa; Ægyptus plana et depressa. Ecclesiam, quæ virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter comedat. Et sugeret. GREG., hom. 26 in Evang. Ut sugeret mel de petra, et oleum de firma petra. Hoc juxta historiam factum nusquam legitur, etc., usque ad donatio diaboli per unctionem Spiritus sancti. Mel quidem, ad litteram, omnium rerum copiam significat.
Psalms 105:3Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. + 105.3 Beati qui custodiunt. AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui, etc. 1
Luke 2:20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. + 2.20 Et reversi, etc. BEDA. Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando cœlestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Romans 15:9gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. + 15.9 Confitebor. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis.