Matthew 2:14
Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum: + 2.14 Qui consurgens. Joseph figura prædicatorum, qui Christum, cum matre, id est, fidem Christi, et Ecclesiæ tulerunt ad gentes, relicto Herode, id est Judæorum infidelitate. Nocte. Quia occulte per fugam ad illustrandam Ægyptum descendit, relicta nocte Judæis. Nocte tulit in Ægyptum, quia nocte ignorantiæ his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi, Judæi fidem tanquam Christum ab Ægypto revertentem suscipientes illuminabuntur. In Ægyptum, et erat ibi, etc. Omnigenum Deum monstrat venerantem: quia Christus a Judæis non receptus, per prædicationem transit ad gentes. Fugit in Ægyptum sicut natus est, ut corruptam reparet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat: nec insidias expavit qui venerat aperire versutias diaboli. De hac fuga prædixit Isaias: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, id est, carnem sine peccato: ingredieturque Ægyptum Isa. 19.. Septem autem annis in Ægypto latuit. Ex Ægypto vocavi. In Osæa juxta Hebraicam veritatem hoc invenitur: vel in libro Numerorum, ut quidam asserunt: quia totum dispositione Dei factum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When he arose, he took the young child and his mother by night, and departed into Egypt:
In Context
Cross References
Matthew 2:20dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. + 2.20 In terram. Non determinat in quam partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur. Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus intellexit Judæam quæ dignior pars regni erat. Defuncti. Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Judæorum occidere, ut sic cogeret Judæos mortem suam flere.