bible.software › Matthew › Matthew 2 › Matthew 2:15
Matthew 2:15
et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And was there until the death of Herod: that it might be fulfilled which was spoken of the Lord by the prophet, saying, Out of Egypt have I called my son.
In Context
14Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum: + 2.14 Qui consurgens. Joseph figura prædicatorum, qui Christum, cum matre, id est, fidem Christi, et Ecclesiæ tulerunt ad gentes, relicto Herode, id est Judæorum infidelitate. Nocte. Quia occulte per fugam ad illustrandam Ægyptum descendit, relicta nocte Judæis. Nocte tulit in Ægyptum, quia nocte ignorantiæ his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi, Judæi fidem tanquam Christum ab Ægypto revertentem suscipientes illuminabuntur. In Ægyptum, et erat ibi, etc. Omnigenum Deum monstrat venerantem: quia Christus a Judæis non receptus, per prædicationem transit ad gentes. Fugit in Ægyptum sicut natus est, ut corruptam reparet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat: nec insidias expavit qui venerat aperire versutias diaboli. De hac fuga prædixit Isaias: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, id est, carnem sine peccato: ingredieturque Ægyptum Isa. 19.. Septem autem annis in Ægypto latuit. Ex Ægypto vocavi. In Osæa juxta Hebraicam veritatem hoc invenitur: vel in libro Numerorum, ut quidam asserunt: quia totum dispositione Dei factum est.
16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. + 2.16 Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.
Read all of Matthew 2
Cross References
Exodus 4:22Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
Hosea 11:1[Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum; et ex Ægypto vocavi filium meum.
Matthew 2:17Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: + 2.17 Tunc adimpletum est. Adimpletum dicitur: quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat. CHRYSOST. Dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in cœlo, quando vox angelorum audita est: Transeamus ab his sedibus.
Matthew 2:23Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur. + 2.23 Nazareth. Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt. Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat: unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaræus de radice ejus ascendet Isa. 11..
Matthew 8:17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.]
Matthew 21:4Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:
This Verse In Other Editions
Study Matthew 2:15